| 
    
Beatissimo 
papae 
Damaso 
Hieronymus.  
Novum 
opus 
facere 
me 
cogis 
ex 
veteri, 
ut 
post 
exemplaria 
Scripturarum 
toto 
orbe 
dispersa, 
quasi 
quidam 
arbiter 
sedeam: 
et 
quia 
inter 
se 
variant, 
quae 
sint 
illa 
quae 
cum 
Graeca 
consentiant 
veritate, 
decernam. 
Plus 
labor, 
sed 
periculosa 
praesumptio, 
judicare 
de 
caeteris, 
ipsum 
ab 
omnibus 
judicandum: 
senis 
mutare 
linguam, 
et 
canescentem 
jam 
mundum 
ad 
initia 
retrahere 
parvulorum. 
Quis 
enim 
doctus 
pariter 
vel 
indoctus, 
cum 
in 
manus 
volumen 
assumpserit, 
et 
a 
saliva, 
quam 
semel 
imbibit, 
viderit 
discrepare 
quod 
lectitat, 
non 
statim 
erumpat 
in 
vocem, 
me 
falsarium, 
me 
clamans 
esse 
sacrilegum, 
qui 
audeam 
aliquid 
in 
veteribus 
libris 
addere, 
mutare, 
corrigere? 
Adversus 
quam 
invidiam 
duplex 
causa 
me 
consolatur: 
quod 
et 
tu, 
qui 
summus 
Sacerdos 
es, 
fieri 
jubes: 
et 
verum 
non 
esse 
quod 
variat, 
etiam 
maledicorum 
testimonio 
comprobatur. 
Si 
enim 
Latinis 
exemplaribus 
fides 
est 
adhibenda, 
respondeant, 
quibus: 
tot 
enim 
sunt 
exemplaria pene 
quot 
codices. 
Sin 
autem 
veritas 
est 
quaerenda 
de 
pluribus: 
cur 
non 
ad 
Graecam 
originem 
revertentes, 
ea 
quae 
vel 
a 
vitiosis 
interpretibus 
male 
edita, 
vel 
a 
praesumptoribus 
imperitis 
emendata 
perversius, 
vel 
a 
librariis 
dormitantibus 
addita 
sunt, 
aut 
mutata, 
corrigimus? 
Neque 
vero 
ego 
de 
veteri 
disputo 
Testamento, 
quod 
a 
Septuaginta 
senioribus 
in 
Graecam 
linguam 
versum, 
tertio gradu 
ad 
nos 
usque 
pervenit. 
Non 
quaero 
quid 
Aquila, 
quid 
Symmachus 
sapiant, 
quare 
Theodotion 
inter 
novos 
et 
veteres 
medius 
incedat. 
Sit 
illa 
vera 
interpretatio, 
quam 
Apostoli 
probaverunt. 
De 
novo 
nunc 
loquor 
Testamento: 
quod 
Graecum 
esse 
non 
dubium 
est, 
excepto 
apostolo Matthaeo, 
qui 
primus 
in 
Judaea 
Evangelium 
Christi 
Hebraicis 
litteris 
edidit. 
Hoc 
certe 
cum 
in 
nostro 
sermone 
discordat, et 
diversos 
rivulorum 
tramites 
ducit: 
uno 
de 
fonte 
quaerendum 
est. 
Praetermitto 
eos 
codices, 
quos 
a 
Luciano 
et 
Hesychio nuncupatos, 
paucorum 
hominum 
asserit 
perversa 
contentio: 
quibus 
utique 
nec 
in 
veteri 
Instrumento 
post 
Septuaginta 
Interpretes 
emendare 
quid 
licuit, 
nec 
in 
Novo 
profuit 
emendasse: 
cum 
multarum 
gentium 
linguis 
Scriptura 
ante 
translata, 
doceat 
falsa 
esse 
quae 
addita 
sunt. 
Igitur 
haec 
praesens 
praefatiuncula 
pollicetur 
quatuor 
tantum 
Evangelia, 
quorum 
ordo 
est 
iste, Matthaeus, 
Marcus, 
Lucas, 
Joannes, 
codicum 
Graecorum 
emendata 
collatione, 
sed 
Veterum. 
Quae 
ne 
multum 
a 
lectionis 
Latinae 
consuetudine 
discreparent ,ita 
calamo 
temperavimus, 
ut 
his 
tantum 
quae 
sensum 
videbantur 
mutare, 
correctis, 
reliqua 
manere 
pateremur 
ut 
fuerant. 
Canones 
quoque, 
quos 
Eusebius 
Caesariensis 
episcopus 
Alexandrinum 
secutus 
Ammonium, 
in 
decem 
numeros 
ordinavit, 
sicut 
in 
Graeco 
habentur, 
expressimus. 
Quod 
si 
quis 
de 
curiosis 
voluerit 
nosse, 
quae 
in 
Evangeliis, 
vel 
eadem, 
vel 
vicina, 
vel 
sola 
sint, 
eorum 
distinctione 
cognoscat. 
Magnus 
siquidem 
hic 
in 
nostris 
codicibus 
error 
inolevit, 
dum 
quod 
in 
eadem 
re 
alius 
Evangelista 
plus 
dixit, 
in 
alio 
quia 
minus 
putaverint , 
addiderunt. 
Vel 
dum 
eumdem 
sensum 
alius 
aliter 
expressit, 
ille 
qui 
unum 
e 
quatuor 
primum 
legerat, 
ad 
ejus 
exemplum 
caeteros 
quoque 
aestimaverit 
emendandos. 
Unde 
accidit, 
ut 
apud 
nos 
mixta 
sint 
omnia, 
et 
in 
Marco 
plura 
Lucae 
atque 
Matthaei: 
rursum 
in 
Matthaeo 
plura 
Joannis 
et 
Marci, 
et 
in 
caeteris 
reliquorum 
quae 
aliis 
propria 
sunt, 
inveniantur. 
Cum 
itaque 
Canones 
legeris, 
qui 
subjecti 
sunt, 
confusionis 
errore 
sublato, 
et 
similia 
omnium 
scies, 
et 
singulis 
sua 
quaeque 
restitues. 
In 
Canone 
primo 
concordant 
quatuor, 
Matthaeus, 
Marcus, 
Lucas, 
Joannes. 
In 
secundo 
tres, 
Matthaeus, 
Marcus, 
Lucas. 
In 
tertio 
tres, 
Matthaeus, 
Lucas, 
Joannes. 
In 
quarto 
tres, 
Matthaeus, 
Marcus, 
Joannes. 
In 
quinto 
duo, 
Matthaeus, 
Lucas. 
In 
sexto 
duo, 
Matthaeus, 
Marcus. 
In 
septimo 
duo, 
Matthaeus, 
Joannes. 
In 
octavo 
duo, 
Lucas, 
Marcus. 
In 
nono 
duo, 
Lucas, 
Joannes. 
In 
decimo propria 
unusquisque, 
quae 
non 
habentur 
in 
aliis, 
ediderunt. 
Singulis 
vero 
Evangeliis, 
ab 
uno 
incipiens 
usque 
ad 
finem 
librorum, 
dispar 
numerus 
increscit 
[Al. 
accrescit]. 
Hic 
nigro 
colore 
praescriptus, 
sub 
se 
habet 
alium 
ex 
minio 
numerum discolorem, 
qui 
ad 
decem 
usque 
procedens, 
indicat 
prior 
numerus, 
in 
quo 
sit 
Canone 
requirendus. 
Cum 
igitur 
aperto 
codice, 
verbi 
gratia, 
illud 
sive 
illud 
capitulum 
scire 
volueris, 
cujus 
Canonis 
sit, 
statim 
ex 
subjecto 
numero 
doceberis, 
et 
recurrens 
ad 
principia, 
in 
quibus 
Canonum 
est 
distincta 
congeries, 
eodemque 
statim 
Canone 
ex 
titulo 
frontis 
invento, 
illum 
quem 
quaerebas 
numerum 
ejusdem 
Evangelistae, 
qui 
et 
ipse 
ex 
inscriptione 
signatur, 
invenies: 
atque 
e 
vicino 
caeterorum 
tramitibus 
inspectis, 
quos 
numeros 
e 
regione 
habeant, 
annotabis. 
Et 
cum 
scieris, 
recurres 
ad 
volumina 
singulorum, 
et 
sine 
mora 
repertis 
numeris, 
quos 
ante 
signaveras, reperies 
[Al. 
reperias] 
et 
loca, 
in 
quibus 
vel 
eadem, 
vel 
vicina 
dixerunt. 
Opto, 
ut 
in 
Christo 
valeas, 
et 
mei 
memineris, 
Papa 
beatissime.
      |