(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology  . 
Click 
here  for a version of this page which is linked to the Perseus website 
morphology and lexicon. ) 
 
 
I. 
De  
canonibus  
uniuscujusque  
concilii  
conservandis .   
A  
sanctis  
Patribus  
in  
unaquaque  
synodo  
usque  
nunc  
prolatas  
regulas  
tenere  
statuimus .
 
II. Quod  
non  
oporteat  
episcopos  
aut  
quoslibet  
ex  
clero  
[clericos ] 
per  
pecunias  
ordinari .   Si  
quis  
episcoporum  
accepta  
pecunia  
ordinationem  
fecerit  
et  
in  
nundinationem  
deduxerit  
inappretiabilem  
gratiam , 
atque  
ordinaverit  
episcopum  
sive  
chorepiscopum , 
seu  
presbyterum , 
seu  
diaconum  
aut  
quemcunque  
alium  
qui  
connumeratur  
inter  
clericos  
aut  
accepta  
pecunia  
ordinaverit  
oeconomum , 
defensorem  
sive  
paramonarium ; 
quicunque  
ergo  
haec  
tentaverit , 
sive  
convictus  
fuerit , 
ipse  
quidem  
subeat  
gradus  
sui  
periculum ; 
et  
qui  
sic  
ordinatur  
nullum  
habeat  
fructum  
ex  
hujusmodi  
mercimonio  
et  
creatione  
probrosa , 
sed  
sit  
alienus  
et  
dignitatis  
et  
sollicitudinis  
ejus  
quam  
per  
pecunias  
impetravit : 
sed  
et  
ille  
qui  
in  
his  
tam  
turpibus  
et  
illicitis  
lucris  
intercessor  
apparuit , 
siquidem  
clericus  
fuerit , 
de  
proprio  
decidat  
gradu ; 
si  
vero  
laicus  
sive  
monachus , 
anathema  
sit .
 
III. Quod  
non  
oporteat  
episcopos , 
clericos  
et  
monachos  
praedia  
saecularia  
vel  
causas  
suscipere .   Pervenit  
in  
sanctam  
synodum , 
quia  
de  
his  
qui  
in  
clero  
connumerantur  
quidam  
propter  
turpis  
lucri  
gratiam  
aliorum  
possessionum  
conductiones  
et  
causas  
saeculares  
suscipiant , 
et  
se  
ipsos  
quidem  
a  
ministeriis  
sanctis  
per  
desidiam  
separant , 
ad  
domos  
autem  
saecularium  
concurrant  
et  
substantiarum  
eorum  
gubernationes  
avaritiae  
causa  
suscipiant . 
Decrevit  
igitur  
sancta  
et  
magna  
synodus  
neminem  
deinceps  
horum , 
hoc  
est , 
episcopum , 
sive  
clericum , 
aut  
monachum  
conducere  
possessiones  
aut  
miscere  
se  
saecularibus  
procurationibus  
posse , 
nisi  
forte  
qui  
legibus  
ad  
minorum  
aetatum  
tutelas  
sive  
curationes  
inexcusabiles  
attrahuntur , 
aut  
cui  
ipsius  
civitatis  
episcopus  
ecclesiasticarum  
rerum  
commiserit  
gubernacula , 
vel  
orphanorum  
aut  
viduarum  
quae  
indefensae  
sunt  
aut  
earum  
personarum  
quae  
maxime  
ecclesiastico  
indigent  
adminiculo , 
propter  
timorem  
Dei . 
Si  
quis  
vero  
transgressus  
fuerit  
statuta  
haec , 
ecclesiasticae  
correptioni  
subjaceat .
 
IV. De  
honore  
monachis  
competente  
et  
ut  
nullus  
eorum  
tentet  
ecclesiastica  
aut  
saecularia  
inquietare  
negotia , 
nec  
alienum  
servum  
praeter  
conscientiam  
domini  
ejus  
suscipere .   Qui  
vere  
et  
pure  
solitariam  
eligunt  
vitam  
digni  
sunt  
convenienti  
honore : 
quia  
tamen  
quidam  
habitu  
monachi  
utentes , 
ecclesiasticos  
actus  
civilesque  
conturbant , 
circumeuntes  
indifferenter  
civitates  
nec  
non  
et  
monasteria , 
se  
ipsos  
praesumptioni  
propriae  
commendantes ; 
placuit  
neminem  
sibi  
aut  
aedificare  
aut  
constituere  
[Ae ., 
construere ] 
monasteria  
aut  
oratorii  
domum  
sine  
conscientia  
ipsius  
civitatis  
episcopi : 
eos  
vero  
qui  
per  
singulas  
civitates  
seu  
possessiones  
in  
monasteriis  
sunt  
subjectos  
esse  
episcopos , 
et  
quietos  
operam  
dare  
atque  
observare  
jejunia  
et  
orationes  
in  
locis  
in  
quibus  
semel  
Deo  
sese  
devoverint  
permanentes , 
et  
neque  
communicare , 
ecclesiasticas  
neque  
saeculares  
aliquas  
attrectare  
actiones , 
relinquentes  
propria  
monasteria ; 
nisi  
forte  
jubeantur  
propter  
urgentes  
necessitates  
ab  
ipsius  
civitatis  
episcopo : 
et  
neminem  
servorum  
suscipi  
in  
monasterium  
ut  
sit  
cum  
eis  
monachus , 
nisi  
cum  
domini  
proprii  
conscientia . 
Praetereuntem  
vero  
haec  
decrevimus  
extra  
communionem  
esse , 
ne  
nomen  
Domini  
blasphemetur : 
convenit  
vero  
civitatis  
episcopo  
curam  
et  
sollicitudinem  
necessariam  
monasteriis  
exhibere .
 
V. Quod  
non  
liceat  
episcopum  
vel  
quemlibet  
ex  
clero  
de  
alia  
ad  
aliam  
transmigrare  
civitatem .   Propter  
eos  
episcopos  
sive  
clericos  
qui  
de  
civitate  
ad  
civitatem  
transeunt  
placuit  
definitiones  
datas  
a  
sanctis  
Patribus  
habere  
propriam  
firmitatem .
 
VI. Quod  
non  
oporteat  
absolute  
quoslibet  
ordinare  
nisi  
in  
propria .   Neminem  
absolute  
ordinare  
presbyterum  
vel  
diaconum  
nec  
quemlibet  
alium  
in  
ecclesiastica  
ordinatione  
constitutum , 
nisi  
manifeste  
in  
ecclesia  
civitatis  
sive  
possessionis  
aut  
in  
martyrio  
aut  
in  
monasterio , 
et  
qui  
ordinatur  
mereatur  
ordinationis  
publicatae  
vocabulum : 
eos  
vero  
qui  
absolute  
ordinantur  
decrevit  
sancta  
synodus  
vacuam  
habere  
manus  
impositionem , 
et  
nullum  
ejus  
tale  
factum  
valere  
ad  
injuriam  
ipsius  
qui  
eum  
ordinavit .
 
VII. De  
clericis  
et  
monachis  
non  
manentibus  
in  
suo  
proposito .   Eos  
qui  
semel  
in  
clero  
taxati  
fuerint , 
sive  
in  
monasteriis , 
decrevimus  
neque  
ad  
militiam  
neque  
ad  
honores  
saeculares  
venire , 
aut  
eos  
qui  
hoc  
ausi  
fuerint  
facere  
et  
non  
ejus  
rei  
poenitere  
maluerint , 
aut  
ad  
hoc  
idem  
revertantur  
quod  
ante  
non  
obtentu  
Dei  
proposuerant  
sibi , 
anathema  
esse .
 
 
VIII. De  
clericis  
qui  
sunt  
in  
ptochiis , 
monasteriis  
atque  
martyriis  
quae  
sub  
potestate  
episcoporum  
uniuscujusque  
civitatis  
existunt .   Clerici  
in  
ptochiis  
et  
in  
monasteriis  
aut  
martyriis  
constituti  
sub  
potestate  
sint  
ejus , 
qui  
in  
ea  
est  
civitate  
episcopus , 
secundum  
traditionem  
sanctorum  
Patrum , 
nec  
per  
praesumptionem  
recedant  
a  
suo  
episcopo , 
ii  
vero  
qui  
ausi  
fuerint  
rescindere  
hujusmodi  
ordinationem  
quocunque  
modo , 
vel  
si  
noluerint  
subjacere  
proprio  
episcopo , 
si  
quidem  
fuerint  
clerici , 
paternarum  
ordinationum  
subjaceant  
condemnationibus ; 
si  
autem  
monachi  
seu  
laici  
sunt , 
excommunicentur .   
 
 
IX. Quod  
non  
oporteat  
clericos  
praetermisso  
episcopo  
ad  
saecularia  
judicia  
commeare .   Si  
clericus  
adversus  
clericum  
habeat  
negotium , 
non  
relinquat  
suum  
episcopum  
et  
ad  
saecularia  
judicia  
concurrat ; 
sed  
primum  
negotium  
ipsum  
agitetur  
apud  
episcopum  
proprium , 
et  
ita , 
si  
fuerit  
judicium  
ipsius  
episcopi  
[U ., 
episcopi  
contrarium ], 
apud  
arbitros  
ex  
utraque  
parte  
electos  
audiatur  
negotium : 
si  
quis  
vero  
contra  
haec  
fecerit , 
canonum  
subjaceat  
correptionibus . 
Et  
si  
clericus  
adversus  
suum , 
seu  
alium  
episcopum  
habeat  
causam , 
apud  
audientiam  
synodi  
provinciae  
ejus  
conqueratur  
[Ae ., 
inquiratur ]: 
si  
vero  
contra  
ipsius  
provinciae  
ac  
metropolitanum  
episcopum  
episcopus  
sive  
clericus  
habeat  
controversiam , 
pergat  
aut  
ad  
ipsius  
dioecesis  
episcopos , 
aut  
certe  
ad  
Constantinopolitanae  
regiae  
civitatis  
sedem , 
et  
ibi  
proprium  
negotium  
exsequatur  
[B.R ., 
 
exquiratur].   
 
 
X. Quod  
non  
liceat  
clerico  
in  
duabus  
ecclesiis  
ministrare .   Non  
licere  
clericum  
in  
ecclesiis  
duarum  
civitatum  
ordinari  
[T. 2, 
ministrare ], 
sed  
in  
ea  
in  
qua  
ab  
initio  
ordinatus  
est  
et  
cujus  
expetierat  
ante  
perfugium : 
et  
si  
propter  
vanae  
gloriae  
desiderium  
utpote  
ad  
ecclesiam  
majorem  
confugerit , 
jubemus  
eum  
ecclesiae  
propriae  
restitui , 
id  
est  
ubi  
ab  
exordio  
ordinatus  
est , 
et  
ibi  
tantummodo  
ministrare . 
Si  
vero  
quis  
jam  
translatus  
est  
ab  
ecclesia  
in  
aliam  
ecclesiam , 
nihil  
habeat  
commune  
cum  
priore  
ecclesia , 
sive  
sub  
ecclesia  
constitutis  
martyriis  
sive  
ptochiis  
vel  
xenodochiis  
aut  
eorum  
negotiis . 
Eos  
vero  
qui  
ausi  
fuerint  
post  
ordinationem  
hujus  
magnae  
et  
universalis  
synodi  
agere  
quae  
prohibita  
sunt , 
statuit  
sancta  
synodus  
cadere  
de  
proprio  
gradu .   
 
 
XI. Quod  
oporteat  
egenis  
epistolia  
tribui , 
honestiores  
autem  
commendatitiis  
litteris  
approbari .   Omnes  
pauperes  
et  
indigentes  
ecclesiasticis  
auxiliis  
cum  
probatione  
epistolii  
sive  
pacificis , 
quae  
dicuntur  
irenica  
ecclesiastica , 
tantummodo  
proficisci  
statuimus , 
et  
non  
commendatitiis  
epistolis ; 
quia  
commendatitias  
quas  
dicimus  
epistolas  
eos  
tantum  
accipere  
convenit , 
qui  
in  
opinione  
sunt  
clariores , 
ut  
eis  
tantummodo  
praebeantur .   
 
 
XII. Quod  
nequaquam  
in  
duos  
metropolitanos  
provincia  
dividatur .   Pervenit  
ad  
nos  
quod  
quidam  
praeter  
ecclesiasticas  
ordinationes  
affectantes  
potentiam  
per  
pragmaticum  
sacrum  
unam  
provinciam  
in  
duas  
dividant , 
et  
ex  
hoc  
inveniuntur  
duo  
metropolitani  
episcopi  
in  
eadem  
et  
una  
esse  
provincia : 
statuit  
igitur  
sancta  
synodus  
deinceps  
nihil  
tale  
attentari  
a  
quolibet  
episcopo , 
eos  
vero  
qui  
aliquid  
tale  
tentaverint  
cadere  
de  
proprio  
gradu . 
Si  
quae  
vero  
antea  
civitates  
per  
pragmaticum  
imperiale  
metropolitani  
nominis  
honore  
decoratae  
sunt , 
nomine  
solo  
fruantur , 
et  
qui  
Ecclesiam  
ejus  
regit , 
episcopus  
scilicet , 
privilegio  
metropolitano  
episcopo  
jure  
proprio  
reservato .   
 
 
XIII. Quod  
non  
oporteat  
extraneos  
clericos  
sine  
commendatitiis  
litteris  
ministrare .   Extraneum  
clericum  
et  
lectores  
extra  
suam  
civitatem  
sine  
commendatitiis  
litteris  
proprii  
episcopi  
nunquam  
penitus  
liceat  
ministrare .   
 
 
XIV. Quod  
non  
liceat  
clerico  
uxorem  
seetae  
alterius  
accipere , 
nisi  
forte  
spoponderit  
se  
ad  
veram  
fidem  
venire .   Quia  
in  
quibusdam  
provinciis  
conceditur  
psalmistis  
et  
lectoribus  
uxores  
accipere , 
statuit  
sancta  
synodus  
prorsus  
non  
licere  
his  
alterius  
sectae  
accipere  
uxorem : 
si  
quis  
vero  
praevenit  
et  
habet  
jam  
de  
tali  
connubio  
filios , 
si  
forte  
praevenerint  
eos  
jam  
apud  
haereticos  
baptizare , 
debent  
eos  
offerre  
catholicae  
ecclesiae  
ut  
ibi  
communicent ; 
qui  
vero  
adhuc  
baptizati  
non  
sunt  
omnimodo  
non  
posse  
eos  
in  
haeretica  
ecclesia  
baptizari , 
nec  
matrimonio  
jungi  
haeretico , 
Judaeo  
vel  
pagano , 
nisi  
forte  
spoponderit  
se  
venire  
ad  
orthodoxam  
fidem , 
dum  
conjungitur  
personae  
orthodoxae : 
si  
quis  
vero  
hanc  
definitionem  
sanctae  
synodi  
praeterierit , 
regularum  
condemnationibus  
subjaceat .   
 
XV . 
De  
diaconissis  
mulieribus , 
ut  
nisi  
quadragenarias  
non  
liceat  
ordinari .  Diaconissam  
non  
debere  
ante  
quadraginta  
annos  
ordinari , 
et  
hanc  
cum  
diligenti  
probatione : 
si  
vero  
susceperit  
ordinationem  
et  
quantocunque  
tempore  
observaverit  
ad  
ministerium , 
et  
postea  
se  
nuptiis  
tradiderit , 
injuriam  
faciens  
Dei  
gratiae , 
haec  
anathema  
sit  
cum  
eo  
qui  
in  
illius  
nuptias  
convenerit .   
 
 
XVI. De  
monachis  
puellisque  
Deo  
dicatis  
quod  
non  
liceat  
eis  
nuptiis  
jungi .   Si  
qua  
virgo  
se  
dedicaverit  
Deo , 
similiter  
et  
monachus , 
non  
licere  
eis  
nuptiis  
jungi : 
si  
vero  
inventi  
fuerint  
hoc  
facientes , 
maneant  
excommunicati ; 
statuimus  
vero  
posse  
in  
eis  
facere  
humanitatem , 
si  
ita  
probaverit  
loci  
episcopus .   
 
 
XVII. De  
ecclesiis  
in  
parochiis  
per  
triginta  
annos  
ab  
episcopo  
habitis , 
vel  
de  
renovatis  
urbibus .   Per  
singulas  
ecclesias  
rusticanas  
parochias  
sive  
in  
possessionibus  
permanere  
immobiles  
apud  
eos  
qui  
eas  
tenent  
episcopos , 
et  
maxime  
qui  
eas  
sine  
violentia  
jam  
per  
triginta  
annos  
tenentes  
gubernaverint ; 
si  
vero  
intra  
[Ae., B,R. , 
infra ] 
triginta  
annos  
etiam  
facta  
fuerit  
aut  
fiat  
de  
eis  
dubitatio , 
licere  
eis  
qui  
se  
dixerint  
laesos  
propter  
eas  
movere  
apud  
synodum  
provinciae  
certamen . 
Si  
quis  
vero  
putaverit  
se  
a  
proprio  
metropolitano  
gravari , 
apud  
principem  
ipsius  
dioeceseos  
aut  
apud  
Constantinopolitanae  
civitatis  
sedem  
agat  
judicium , 
sicut  
jam  
dictum  
est : 
si  
vero  
quaelibet  
civitas  
per  
auctoritatem  
imperialem  
renovata  
est , 
aut  
si  
renovetur  
in  
posterum  
civilibus  
et  
publicis  
ordinationibus , 
etiam  
ecclesiarum  
parochiarum  
sequatur  
ordinatio .   
 
 
XVIII. De  
conspiratione  
clericorum , 
quod  
Graeci  
fratrias  
dicunt .   Conjurationum  
et  
conspirationum  
crimen , 
quod  
apud  
Graecos  
dicitur  
fratria , 
et  
publicis  
etiam  
legibus  
certum  
est  
penitus  
inhiberi , 
hoc  
multo  
magis  
in  
sancta  
Dei  
Ecclesia  
ne  
fiat  
convenit  
abdicari . 
Si  
qui  
vero  
clerici  
seu  
monachi  
inventi  
fuerint  
conjurantes  
aut  
fratrias  
vel  
factiones  
aliquas  
componentes  
suis  
episcopis  
aut  
aliis  
clericis , 
omnimodo  
cadant  
de  
proprio  
gradu .   
 
 
XIX. Quod  
oportet  
per  
provincias  
bis  
in  
anno  
concilium  
fieri .   Pervenit  
in  
nostras  
aures  
quod  
in  
provinciis  
statuta  
episcoporum  
concilia  
minime  
celebrentur , 
et  
quod  
inde  
multae  
quae  
correctione  
opus  
habeant  
ecclesiasticae  
res  
negligantur : 
statuit  
igitur  
haec  
sancta  
synodus  
secundum  
Patrum  
regulas  
bis  
in  
anno  
in  
unum  
convenire  
per  
singulas  
provincias  
episcopos , 
ubi  
metropolitanus  
probaverit , 
et  
sic  
corrigere  
singula  
quae  
emerserint . 
Qui  
vero  
noluerint  
convenire  
episcopi  
constituti  
in  
suis  
civitatibus , 
et  
hoc  
maxime  
cum  
in  
sui  
corporis  
sanitate  
consistant , 
etiam  
omnibus  
aliis  
urgentibus  
et  
inexcusabilibus  
negotiis  
liberi  
sint , 
licere  
eos  
fraternae  
charitatis  
admonitionibus  
corripi .   
 
 
XX. Quod  
minime  
clericos  
in  
aliam  
civitatem  
transmigrare  
liceat , 
nisi  
eos  
qui  
proprias  
amiserint  
civitates .   Clericos  
in  
singulis  
ecclesiis  
constitutos , 
sicut  
jam  
decrevimus , 
non  
licere  
in  
alterius  
civitatis  
ecclesiis  
ordinari , 
sed  
quiescere  
in  
ea  
in  
qua  
ab  
initio  
fecit  
principium  
ministrandi , 
exceptis  
illis  
qui  
proprias  
civitates  
perdiderunt  
et  
ex  
necessitate  
ad  
alias  
ecclesias  
migraverunt . 
Si  
vero  
quicunque  
episcopus  
post  
definitionem  
istam  
ad  
alium  
episcopum  
pertinentem  
clericum  
susceperit , 
placuit  
sanctae  
synodo  
hunc  
qui  
suscepit  
et  
eum  
qui  
susceptus  
est  
tandiu  
excommunicatos  
manere , 
quandiu  
ipse  
clericus  
ad  
propriam  
revertatur  
ecclesiam .   
 
 
XXI. De  
episcoporum  
aut  
clericorum  
accusatoribus  
quales  
debeant  
suscipi  
in  
accusatione .   Clericus  
sive  
laicus , 
qui  
accusaverit  
episcopos  
aut  
clericos , 
temere  
atque  
indifferenter  
non  
debent  
suscipi  
in  
accusationem , 
nisi  
prius  
eorum  
opinio  
fuerit  
praescrutata .   
 
 
XXII. Quod  
non  
liceat  
clericis  
post  
mortem  
sui  
episcopi  
res  
ad  
eum  
pertinentes  
diripere  .  Non  
licere  
clericis  
post  
mortem  
sui  
episcopi  
rapere  
pertinentes  
ad  
eum  
res , 
sicuti  
jam  
ex  
praecedentibus  
regulis  
statutum  
habetur : 
si  
vero  
haec  
fecerint , 
periclitari  
se  
noverint  
in  
proprio  
gradu .   
 
 
XXIII. De  
clericis  
et  
monachis  
vel  
excommunicatis  
qui  
praeter  
voluntatem  
sui  
episcopi  
ad  
urbem  
regiam  
veniunt .   Pervenit  
in  
aures  
sanctae  
synodi  
quia  
clerici  
quidam  
et  
monachi  
nihil  
sibi  
habentes  
injunctum  
a  
proprio  
episcopo , 
interdum  
vero  
etiam  
illi  
qui  
ab  
eo  
fuerint  
excommunicati , 
veniant  
ad  
hanc  
regiam  
civitatem  
Constantinopolitanam , 
et  
multis  
temporibus  
in  
ea  
consistentes  
perturbationes  
tranquillitati  
ecclesiasticae  
inferant  
et  
diversorum  
domos  
corrumpant : 
statuit  
igitur  
sancta  
synodus  
hos  
quidem  
primum  
commonere  
per  
defensorem  
Constantinopolitanae  
Ecclesiae , 
ut  
exeant  
de  
regia  
civitate ; 
si  
autem  
in  
eodem  
proposito  
improbe  
perduraverint , 
etiam  
invitos  
eos  
ejici  
per  
eumdem  
defensorem , 
ut  
ad  
sua  
loca  
perveniant .   
 
 
XXIV. Quod  
non  
liceat  
monasteria  
diversoria  
saecularia  
fieri .   Quae  
semel  
consecrata  
fuerint  
monasteria  
cum  
judicio  
sui  
episcopi  
manere  
in  
perpetuo , 
et  
pertinentes  
ad  
eas  
res  
conservari  
ipsi  
monasterio , 
et  
non  
ulterius  
posse  
ea  
fieri  
saecularia  
habitacula ; 
qui  
vero  
permiserint  
haec  
fieri , 
subjaceant  
his  
condemnationibus  
quae  
per  
canones  
constitutae  
sunt .   
 
 
XXV. Quod  
non  
oporteat  
post  
obitum  
episcopi  
ordinationem  
alterius  
episcopi  
diu  
differri .   Quoniam  
quidam  
metropolitanorum , 
sicut  
ad  
nos  
perlatum  
est , 
negligunt  
creditos  
sibi  
greges  
et  
differunt  
ordinationes  
facere  
episcoporum : 
placuit  
sanctae  
synodo  
intra  
tres  
menses  
fieri  
ordinationes  
episcoporum , 
nisi  
forte  
inexcusabilis  
necessitas  
coegerit  
ordinationis  
tempus  
amplius  
propagari  
[Ae ., 
prorogari ]: 
si  
autem  
quis  
episcoporum  
haec  
non  
observaverit , 
ipsum  
debere  
ecclesiasticae  
condemnationi  
subjacere : 
reditus  
vero  
ejusdem  
viduatae  
Ecclesiae  
integros  
reservari  
apud  
oeconomum  
ejusdem  
ecclesiae .   
 
 
XXVI. De  
oeconomis , 
id  
est , 
dispensatoribus  
singularum  
ecclesiarum  
habendis .   Quia  
in  
quibusdam  
ecclesiis , 
sicut  
ad  
nos  
pervenit , 
sine  
oeconomo  
episcopi  
res  
ecclesiasticas  
tractant ; 
placuit  
omnes  
Ecclesias  
episcopos  
habentes  
habere  
et  
oeconomos  
de  
proprio  
clero , 
qui  
gubernent  
Ecclesiae  
res  
cum  
arbitrio  
sui  
episcopi , 
ut  
non  
sine  
testimonio  
sit  
gubernatio  
ipsarum  
rerum  
ecclesiasticarum , 
et  
ex  
hoc  
eveniat  
dispergi  
ejusdem  
Ecclesiae  
res  
et  
sacerdotali  
dignitati  
obtrectatio  
generetur : 
si  
vero  
quis  
haec  
non  
observaverit , 
divinis  
subjaceat  
regulis .   
 
 
XXVII. De  
his  
qui  
sibi  
rapiunt  
uxores .   Eos  
qui  
sibi  
rapiunt  
uxores  
vel  
eos  
qui  
eis  
auxilium  
praestiterint , 
statuit  
sancta  
synodus , 
si  
quidem  
clerici  
fuerint , 
cadere  
de  
proprio  
gradu ; 
si  
vero  
laici , 
anathema  
esse .